Grex vetustatis studiosorum “Colles Albani” a Bruno Martellotta nuncupatus, qui e propria voluntate adhaerentibus constat lucrique proposito caret,septem decennio saeculi praeteriti ortus est, consilio quorundam iuvenum e civitate Cryptae Ferratae, summo studio accensorum tum antiquitatis investigandae, tum regionis quam incolebant. Quos iuvenes Brunus Martellotta, vir qui vix credibili facultate cultum et humanitatem diffundere eamque, salvis gravitate et pondere rerum, in subsidium omnibus simul et uni cuique vertere valebat, ad veterum vestigia in finibus regionis suae conservanda et cognoscenda eaque re proprios animos ita molliendos induxit, ut nequaquam mera doctrina ac putida eruditione contenti etiam pulchritudinem perciperent monumentorum, morum, fabularum, quae omnia collium Albanorum propriam speciem atque indolem maxime efficiunt. Nostri gregis fines, in lege eius statuta descripti, ad conservandum spectant dignoque modo tractandum omne patrimonium Cryptae Ferratae et regionum propinquarum, quod vel ad monumenta vetustatis, vel ad mores hominum, vel ad bonas artes pertineat.
Hos ad fines consequendos tum quaedam praebentur scholae vel praelectiones, gratuitae totique civitati erudiendae destinatae, tum quidam nostrum huius rei periti eos locos, quos pace et consensu dominorum, sive Rei Publicae sive Ecclesiae, curamus, cuicumque visere volenti monstrant et explicant.
Inter locos sub tutela nostra numerantur catacumbae q. d. “ad Decimum” et Abbatia Sanctae Mariae, Cryptae Ferratae sita, nota etiam sub nomine Sancti Nili, quae una superest monasteriorum Catholicorum ritus Graeci in Italia et omnino in occidente Latino. Praeterhac bibliothecam quoque possidemus, una cum ipsa sede a conditore suo haereditate receptam, quae propemodum MCC libros continet de linguis, artibus, veterum monumentis ac rebus gestis, quatenus praesertim ad Latium adque regionem “Castellorum Romanorum”, q. d., spectant. Quae bibliotheca cum aliis bibliothecis oppidorum vicinorum coniuncta est.
In omnibus locis, quos curamus, quotannis scholae dantur, in quibus explicatur, cur vel quando quodque monumentum exstructum sit.
Inde ab anno MMVI etiam acta Societatis Studiosorum Rerum Gestarum et Artium (Unione Storia ed Arte) – compendiariis litteris USEA – in lucem edenda curamus, qui sunt commentarii conditi a vetustatis indagatore Romulo Artioli anno MCMVIII, in quibus nunc temporis disputationes fiunt Academicae non parvi ponderis, praesertim inter investigatores iuniores.
Ceterum, una cum aliis studiosorum gregibus ordinamus conventus, praelectiones, demonstrationes librorum aliasque res huiuscemodi, quae ad animos incolarum totius regionis cultu et humanitate imbuendos conferunt.
RES PRAECIPUAE DE MONUMENTIS QUAE CURAMUS.
Abbatia Sanctae Mariae, Cryptae Ferratae sita
Ut supra dictum est, in praesentiarum de duobus tantum monumentis curamus, quae sunt catacumbae q. d. “ad Decimum” et Abbatia Sancti Nili cum suo Museo.
Abbatia Sanctae Mariae, Cryptae Ferratae sita, ad latus Boreale collium Albanorum, haud procul a Roma iacet, cuius aedes fortibus moeniis circumdatae anno circiter millesimo coeptae aetate iam renatarum litterarum perfectae sunt. Quae aedes opera artis maximi pretii continent; in eisdem inde a temporibus conditoris Nili Rosanensis, qui huc, ad limina Urbis, a nativa Calabria, quae erat tunc temporis sub potestate Byzantina, pervenit, adhuc Graeco sermone sacra agitantur, licet pontifici Romano fides iuretur. Eam quae nunc exstat aedem facie tenus diceres plerumque barocam, nonnulla tamen vestigia priorum aetatum facile notantur. Qua re fit, ut quicumque eam invisat, tamquam iter per millennia faciat, quae speciem atque animum indiderunt huic loco ubi fides, humanitas, sacra et pulchritudo concorditer una exstant. Quibus de causis hoc monasterium percipi potest etiam ut locus ubi mores occidentis et orientis conveniant, quippe quod conditum sit anno MIV, cum discidium inter Catholicos et Orthodoxos nondum accidisset.
Est operae pretium etiam Museum videre, ubi cum varia veterum monumenta atque opera artis conserventur, poterit quispiam tamquam MM annorum omnium quae in hac regione facta sunt, uno obtutu conspicere. Museum capulos, lapides, statuas ac simulacra antiqua, necnon quidquid restat ab instrumentis sacrorum aetatum q. d. mediae, renatarum litterarum et barocae continet.
Catacumbae q. d. “ad Decimum”
Sepulcretum aetatis primorum Christianorum, catacumbae quae dicuntur “ad Decimum”, inter optime conservatas circa Urbem numerantur; quae, ut ex ipso nomine patet, prope stationem cursus publici, ad decimum miliarium viae Latinae, antiquitus iacebant. quae tamen catacumbae per diversa tempora variisque rationibus exstructae atque auctae sunt, variosque titulos necnon sepulcra continent, quorum vel situs vel habitus ab ordine, opibus et condicione cuiusque conditi pendebat. Catacumbas, quae saeculis a III ad V p. Ch. n. in usu fuerunt, nunc Pontificium Consilium Archaeologiae Sacrae q. d. tutatur.
Omnibus consiliis nostris hanc praesertim mentem divulgare nitimur: cultum et humanitatem eo magis locupletari, quo plures eius fructibus utantur.